HISTORIA LANGOBARDORUM PDF

Fragment saec. Migne , Patrologiae cursus completus. Series Latina, 95, Parisiis , col. Muratori L.

Author:Goltigrel Malagore
Country:Kenya
Language:English (Spanish)
Genre:Love
Published (Last):27 October 2011
Pages:313
PDF File Size:7.38 Mb
ePub File Size:10.80 Mb
ISBN:347-2-51056-797-1
Downloads:79684
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Gardakasa



Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.

Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam [2] auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus [3] , qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius, eiusdem filius, regendam suscepit.

Huic Gisulfus Foroiulanus dux cum Langobardis, quos habere poterat, audacter occurrit; sed quamvis forti animositate contra inmensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique tamen circumseptus, cum omnibus pene suis extinctus est. Uxor vero eiusdem Gisulfi nomine Romilda cum Langobardis qui evaserant sive eorum uxoribus et filiis qui in bello perierant, intra murorum Foroiulani castri [se] muniit septa.

Huic erant filii Taso et Cacco iam adulescentes, Raduald vero et Grimuald adhuc in puerili aetate constituti. Habebat vero et filias quattuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum vero nomina non retinemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris quae his vicina erant, hoc est in Cormones, Nemas, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine, cuius positio omnino inexpugnabilis existit.

Pari etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est Cacanus, dum circa muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius expugnare posset, inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret iuvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique mox per nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium sumeret, ipsa eidem civitatem cum omnibus qui aderant traderet.

Quod rex barbarus audiens, eidem malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque se in matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit.

Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen.

Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere voluit.

Qui iniecta manu eum per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset se continere hortatus est. Puer vero frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat, capitur.

Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda exultaret - erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus -; qui cum se captivum trahi doleret, Ingentes animos angusto in pectore versans, ensem, qualem in illa aetate habere poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem, quantulo adnisu valuit, capitis in verticem percussit.

Moxque ad cerebrum ictus perveniens, hostis ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus arripiens, tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper hostis interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui iam in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis iugo addicunt.

Romildam vero, quae totius malitiae caput extitit, rex Avarum propter iusiurandum, sicut ei spoponderat, nocte una quasi in matrimonio habuit, novissime vero duodecim Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem vicibus sibi succedentes libidine vexarent. Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam civium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae vero eius non matris libidinem secutae, sed castitatis amore studentes ne a barbaris contaminarentur , crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae odorem foetidum exalabant.

Cumque eas vellent Avares contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum execratione recedentes atque dicentes, omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Avarorum libidinem puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae.

Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse. Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam venit, Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter adventavit.

Qui postquam aliquot annos in Italia vixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit; quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens, omnes ex castro Foroiulensi in Avarorum patriam exules deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam sustinuissent et iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor, quorum nomina non retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut credimus, misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere atque ad libertatis iura studuit reppedare.

Qui cum adgressus fugam adripuisset, faretram tantum et arcum et aliquantulum cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris et ductor effectus est.

Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit, sibi eum divinitus datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit.

Sed lupus idem ictum ferientis praecavens, sic ab eius visione elapsus est. Quid dormis? Qui statim surgens, in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et famis penuria laborare.

Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret.

Denique sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum iam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit.

Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens, in ea suam faretram suspendit.

Qui postea consanguineorum et amicorum suorum muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichis, Arichis vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem ex Theudelinda coniuge genuit me Paulum meumque germanum Arichis, qui nostrum avum.

Haec paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae revertamur ad tramitem. Hi suo tempore Sclavorum regionem quae Zellia appellatur usque ad locum qui Medaria dicitur possiderunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis idem Sclavi pensionem Foroiulanis ducibus persolverunt. Hos duos fratres Gregorius patricius Romanorum in civitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret eumque sibi filium faceret, ipse Taso cum Caccone germano suo et electis iuvenibus ad eundem Gregorium nihil mali metuens advenit.

Qui mox cum Opitergium cum suis esset ingressus, statim isdem patricius civitatis portas claudi praecepit et armatos milites super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis conperiens, audacter se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace valedicentes, per singulas civitatis plateas hac illacque dispersi, quoscumque obvios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt.

Gregorius vero patricius propter iusiurandum quod dederat caput Tasonis sibi deferri iubens, eius barbam, sicut promiserat, periurus abscidit. Radoald vero et Grimoald despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuvenilem aetatem, ascensa navicula remigantes, ad Beneventi fines perveniunt; et exinde ad Arichis Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime suscepti et filiorum loco sunt habiti.

His temporibus mortuo Tassilone duce Baioariorum, filius eius Garibaldus in Agunto a Sclavis devictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii viribus et praedas ab hostibus excutiunt et hostes de suis finibus pepulerunt.

Hoc nihilominus anno Sclavi Histriam, interfectis militibus, lacrimabiliter depraedati sunt. Sequenti quoque mense martio defunctus est aput Tridentum Secundus servus Christi, de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam de Langobardorum gestis conposuit historiolam. Eo tempore rex Agilulf cum imperatore iterato pacem conposuit.

Occisus quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum, et facta est pugna gravissima inter eos. Gunduald etiam, germanus Theudelindae reginae, qui erat dux in civitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit.

Sub his ecclesiae resta ratae sunt et multae dationes per loca venerabilia largitae. Sed dum Adaloald eversa mente insaniret, postquam cum matre decem regnaverat annis, de regno eiectus est, et a Langobardis in eius loco Arioald [] substitutus est. De cuius regis gestis ad nostram notitiam aliquid minime pervenit. Circa haec tempora beatus Columbanus ex Scottorum genere oriundus, postquam in Gallia in loco qui Luxovium dicitur monasterium construxerat, in Italiam veniens, a Langobardorum rege gratanter exceptus est, coenobiumque quod Bobium appellatur in Alpibus Cottiis aedificavit, quod quadraginta milibus ab urbe dividitur Ticinensi.

Quo in loco et multae possessiones a singulis principibus sive Langobardis largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum. Fuit autem viribus fortis et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei christianae non rectam lineam tenens, Arrianae haereseos perfidia maculatus est. Siquidem Arriani minorem Patri Filium, Spiritum quoque sanctum minorem Patri et Filio ad suam perniciem dicunt; nos autem catholici Patrem et Filium et Spiritum sanctum in tribus personis unum et verum Deum aequali potentia eademque gloria confitemur.

Huius temporibus pene per omnes civitates regni eius duo episcopi erant, unus catholicus et alter Arrianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus episcopus aput basilica sancti Eusebii residens baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae catholicae alius episcopus resideret.

Qui tamen Arrianus episcopus, qui in eadem civitate fuit, Anastasius nomine, ad fidem catholicam conversus, Christi postea ecclesiam rexit.

Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant, scriptorum serie conposuit codicemque ipsum Edictum appellari praecepit. Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesimus septimus, sicut idem rex in sui edicti testatus est prologo. Ad hunc regem Arichis dux Beneventi filium suum Aionem direxit. Qui cum Ravennam venisset, Ticinum pergens, ibi ei Romanorum malitia talis potio data est, quae eum mente excedere faceret; atque ex eo tempore numquam pleni sanique sensus fuit.

Qui Aio cum iam anno et mensibus quinque Beneventanorum ducatum regeret, venientes Sclavi cum multitudine navium, non longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foveas circa sua castra facientes, cum Aio super eos, absentibus Raduald et Grimoald, venisset eosque debellare vellet, equus eius in unam de eisdem foveis cecidit, atque inruentibus super eum Sclavis, simul cum aliquantis aliis extinctus est.

Quod cum Raduald nuntiatum fuisset, cito veniens, eisdem Sclavis propria illorum lingua locutus est. Cumque eos propter hoc segniores ad bellum reddidisset, mox super eos inruens magnaque eos strage prosternens, et Aionis mortem ultus est et de illis finibus eos qui remanserant hostes fugam petere coegit.

Opitergium quoque, civitatem inter Tarvisium et Foroiuli positam, pari modo expugnavit et diruit. Cum Ravennantibus Romanis bellum gessit ad fluvium Aemiliae qui Scultenna dicitur. In quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octomilia ceciderunt.

Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio aquarum Post haec fuit clades scabiarum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter nimium inflationis tumorem. Hic de captiva puella, sed tamen nobili, cuius nomen Ita fuit, Romualdum filium et duas filias genuit.

Qui dum esset vir bellicosissimus et ubique insignis, venientibus eo tempore Grecis, ut oraculum sancti archangeli in monte Gargano situm depraedarent, Grimuald super eos cum exercitu veniens, ultima eos caede prostravit. Hic cum iuxta basilicam beati Iohannis baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam, iniqua cupiditate succensus, eius sepulchrum noctu aperuit et quicquid in ornamentis eius corporis repperit abstulit.

Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quod ita quoque factum est.

AESTHETICA PREPRINT PDF

Codex Gothanus

.

GLPK TUTORIAL PDF

Historia Langobardorum

.

Related Articles